non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et
praeteribis sed reduces fratri tuo
etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces
in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus
et recipiat
similiter facies de asino et de vestimento et de omni re
fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi
alienam
si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via
non despicies sed sublevabis cum eo
non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste
feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis
inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non
tenebis eam cum filiis
sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et
longo vivas tempore
cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per
circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente
alio et in praeceps ruente
non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam
sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
non arabis in bove simul et asino
non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii
tui quo operieris
si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei
nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad
eam non inveni virginem
tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa
virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam
virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae
expandent vestimentum coram senibus civitatis
adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt
illum
condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit
patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem
Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni
tempore vitae suae
quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa
virginitas
eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus
obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in
Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de
medio tui
si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id
est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam
aliquis in civitate et concubuerit cum illa
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus
obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir
quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio
tui
sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata
est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut
latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita
et puella perpessa est
sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret
eam
si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum
et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta
siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non
poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit
operimentum eius